giovedì 22 gennaio 2026

Petrus Abaelardus - Monita ad Astralabium

Astralabi fili, vitae dulcedo paternae,
Doctrinae studio pauca relinquo tuae.
Major discendi tibi sit quam cura docendi,
Hinc aliis etenim proficis, inde tibi.  
Cum tibi defuerit quod discas, discere cessa,
Nec tibi cessandum dixeris esse prius.       
Disce diu firmaque tibi tardaque docere,
Atque ad scribendum ne cito prosilias.
Non a quo sed quid dicatur sit tibi curae,
Auctori nomen dant bene dicta suo.
Ne tibi dilecti jures in verba magistri,
Nec te detineat doctor amore suo.    
Fructu non foliis pomorum quisque cibatur,
Et sensus verbis anteferendus erit.
Ornatis animos captet persuasio verbis,
Doctrinae magis est debita planicies.
Copia verborum est ubi non est copia sensus,
Constat et errantem multiplicare vias.
Cujus doctrinam sibi dissentire videbis,
Nil illam certi constet habere tibi.
Instabilis lunae stultus mutatur ad instar,
Sicut sol sapiens permanet ipse sibi.
Nunc huc nunc illuc stulti mens caeca vagatur,
Provida mens stabilem figit ubique gradum,
Providet ante diu quid recte dicere possit,
Ne judex fiat turpiter ipsa sui.
Nolo repentini tua sic doctrina magistri,
Qui cogatur adhuc fingere quae doceat.
Nemo tibi tribuet quod nondum est nomen adeptus,
Post multos si vis experiaris eum.
Filius est sapiens benedictio multa parentum,
Ipsorum stultus dedecus atque dolor.
Insipiens rex est asinus diademate pollens,
Tam sibi quam cunctis perniciosus hic est.
Scripturae ignarus princeps qui sustinet esse,
Cogitur archanum pandere saepe suum.
Occasum sapiens, stultus considerat ortum,
Finis quippe rei cantica laudis habet.
Dictis doctorum, factis intende bonorum,
Ferveat hac semper pectus avaritia.
Ingenii sapiens fit nullus acumine magni,
Hunc potius mores et bona vita creant.
Factis non verbis sapientia se profitetur,
Solis concessa est gratia tanta bonis.
Credit inhumanam mentem sapientibus esse,
Qui nichil illorum corda dolere putat.
Ferrea non adeo virtutis duraque mens est,
Ut pietas horum viscera nulla sciat.
Sit tibi cura prior faciendi, deinde docendi
Quae bona sunt, ne sis dissonus ipse tibi.50
Sit tibi quaeso frequens scripturae lectio sacrae,
Caetera siqua legas omnia propter eam.
Est justi proprium reddi sua velle quibusque,
Fortis in adversis non trepidare suis.
Illicitos animi motus frenare modesti,
Tunc cum succedunt prospera praecipue.
Sicut in adversis virtus ea murus habetur,
Sic istius egent prospera temperie.
Nec prior illa manet virtus nisi fulta sit istis,
Ne sit fracta malis, sive remissa bonis.
Quid vitii, quid sit virtutis discite prudens,
Quod si perdideris, desinis esse quod es.
Philosophus causas rerum discernit opacas,
Effectus operum practicus exsequitur.
Sit tibi praecipuus divini cultus honoris,
Teque timor semper subdat amorque Deo.
Nemo Deum metuet vel amabit sicut oportet,
Si non agnoscat, sicut oportet eum,
Quam justus sit hic atque potens, quam sit bonus ipse,
Quantum nos toleret, quam grave percutiat!
Quo melior cunctis Deus est, plus debet amari,
Et melior post hunc ordine quisque suo.
Quo melior quisque est, majori dignus amore
Utque Deo fuerit charior et tibi sit.
Quos etenim nisi propter eum debemus amare,
Finis hic in cunctis quae facis unus erit,
Non tua sed domini quaeratur gloria per te,
Non tibi sed cunctis vixeris, immo Deo.
Detrimenta tuae caveas super omnia famae,
Ut multis possis et tibi proficere.
Quae praecesserunt cogunt nova crimina credi,
Et prior in testem vita sequentis erit.
Scandala quam possis hominum vitare labora,
Ut tamen incurras scandala nulla Dei.
Infames fugiat tua conversatio semper,
Et socio gaude te meliore frui.
Est melius socium quam cognatum esse bonorum,
Hinc etenim virtus, eminet inde genus,
Ne temptare Deum, fili, praesumpseris unquam,
Nitere quo possis ut merearis opem.
Summa Dei bonitas disponens omnia recte,
Quae bona quae mala sunt ordinat ipse bene.
Hinc nec in adversis justo solatia desunt,
Ut mala sint etiam, cum sciat esse bonum.
Jussa potestatis terrenae discutienda,
Coelestis tibi mox perficienda scias.
Siquis divinis jubeat contraria jussis,
Te contra Dominum pactio nulla trahat.
Contempnendo Deum peccat solummodo quis que,
Nec nisi contemptus hic facit esse reum.
Non est contemptor qui nescit quid sit agendum,
Si non hoc culpa nesciat ipse sua.
Major adhuc tamen est insania quam furor ille,
Quae differt illum conciliare sibi.
Suppremus furor est offendere cuncta potentem,
Quod qui praesumit nescio quid metuat.
Quisquis apud Dominum se quaerit justificari,
Justitiam, siqua est, nesciat ipse suam.
Agnoscat culpas, accuset, corrigat illas,
Nec se corde bonum censeat, ore malum.
Hoc autem pro justitia reputetur ab illo,
Quod bona quae impendit reddita non data sunt,
Quae tibi tu non vis fieri, ne feceris ulli;
Quae fieri tibi vis, haec quoque fac aliis.
Omnia dona Dei transcendit verus amicus,
Divitiis cunctis anteferendus hic est.
Nullus pauper erit thesauro praeditus isto,
Qui quo rarior est, hoc preciosior est.
Sunt multi fratres, sed in illis rarus amicus,
Hos natura creat, gratia praebet eum.
Gratia libertas, natura coactio quaedam est,
Dum generi quivis haeret amore suo.
Quo pecudes etiam naturae lege trahuntur,
Affectus quarum gratia nulla manet.
Si roget aut faciat quisquam quod laedat honestum,
Metas et legem transit amicitiae.
Exaudire precem inhonesta rogantis amici,
Est ab amicitiae calle referre pedem.
Plus tamen offendit qui cogit ad ista rogando,
Quam qui consensum dat, prece victus eis.
Nullum te dominus plusquam te cogit amare,
Nec te quisquis te turpia poscit amat.
Turpia ne facias sed vites propter amicum
Si cupis ut vere sis preciosus ei.
Turpiter excusat noxam quem propter amicum
A se hanc committi dicere non pudeat.
Propter amicitiam si quid commisero vile,
Re turpi pulchram faedo malaque bonam.
Debita sunt quam dona magis quae dantur amico,
Nil tamen est quo plus non mereatur amor.
Quos in amicitia sua quaerere lucra videbis,
Quod dici cupiunt hoc simulare scias.
Si non subvenias donec te exoret amicus,
Quae dare te credis, vendere crede magis.
Non pretio parvo est rubor ille rogantis habendus,
Quo quae tu dicis dona coactus emit.
Plus recipit quam dat pro donis quisquis amatur,
Nam quid amicitia carius esse potest.
Majores grates dono majore meremur,
Majus se dando quam sua quisque dabit.
Alter ego nisi sis, non es michi verus amicus,
Ni michi sis ut ego, non eris alter ego.
Qui bonus est dampnum contempnit propter amicum,
Sic etenim prodi si sit amicus habet.
Cujus criminibus cito credis, non es amicus,
Ultimus hinc proprie scit mala quisque domus.
Non poterit proprios cognoscere dives amicos,
An sint fortunae scilicet aut hominis.
Pauper in hoc felix errore est liber ab isto;
Cum perit haec, pereunt quos dabat illa tibi.
Cui male fecisti, ne te commiseris illi,
Praetereunte malo permanet ira mali.
Quam jactura mali jactantia pejor habetur,
Sed gravior laeso cuilibet esse solet.
Sit tibi praecipuus si vis bonus inter amicos,
Nec memor in talem conditionis eris.
Erectum stimulis et verbere comprimes illum,
In tua ne calcem dirigat ora suum.
Non homini te sed vitio servire pudebit,
Cum sit libera mens, nil tibi turpe putes.
Non est quem possunt corrumpere dona fidelis,
Proditor alterius non tibi fidus eris.
Obsequio superant meretrix et proditor omnis,
Qua placeant aliis haec una sola patet.
Nil melius muliere bona, nil quam mala pejus,
Omnibus ista bonis praestat et illa malis,
Quaecunque est avium species assueta rapinis,
Quo plus possit in his femina fortior est.
Nec rapit humanas animas plus femina quidquam,
Fortis in his haec est quolibet hoste magis.
Quae se luxuriae gratis subponit amica,
Censetur meretrix quae pretio gerit hoc.
In vitio tamen hoc ardentior illa videtur,
Quae praeter sordes suscipit inde nichil.
Uxorem ratione suam vir debet amare,
Et non ad coitum sicut adultera sit.
Ut pecudes quo vult trahit impetuosa voluptas,
Sic homines agitat luxuriosus amor.
Si post conceptum pecudum saciata libido
Ferre mare nolit, quid mulier, quid agitat?
An se luxuriae solam putet esse creatam?
Ad coitus fructum caetera nata feret?
Gratior est humilis meretrix quam casta superba,
Perturbatque domum saepius ista suam.
Polluit illa domum quam incendit saepius ista,
Sorde magis domui flamma nocere potest.
Mitior est anguis linguosae conjugis ira;
Qui tenet hanc, ejus non caret angue sinus.
Deterior longe linguosa est femina scorto,
Hoc aliquis, nullis illa placere potest.
Est linguosa domus incendia maxima conjux,
Hac levior flamma quilibet ignis erit.
Cum modicum membrum sit lingua, est maximus ignis;
Non tot per gladium quot periere per hanc.
Praevalet in lingua qui non est fortis in armis.
Nullus in hac pugna plus meretrice potest.
Ex hoc praecipue distant ignavus et audax,
Quod factis iste praevalet, ille minis.
Si linguae bellum quam armorum fortius esset,
Thersites Trojae major Achille foret.
In verbis pavidus semper laetare fuisse,
In factis audax sis, aliquando licet.
Nil magis offendit quam pravus sermo potentem;
Plus probra liber homo quam sua dampna timet
Accensas mollis responsio mitigat iras;
Auget eas potius dura, creatque novas.
Nolo virum doceas uxoris crimen amatae,
Quod sciri potius quam fieri gravat hunc.
Opprobriis aurem propriis dat nemo libenter,
Nec te nec quemquam talia scire volet.
Cuique viro casto conjux sua casta videtur,
Semperque incestus suspiciosus erit.
Ne sis natarum sic caecus amore tuarum,
Ut non corrumpi posse rearis eas.
Quam cito fas sit eas festina tradere nuptum,
Vilescit mulier suspicione cito.
Nec catus poterit servari pelle nitente,
Nec mulier cunctis si preciosus erit.
Quam nuptum tradunt studeant ornare puellam,
Ornatu sapiens vir cito privat eam.
Incestam ut castam frustra servare labores;
Non potes hanc, illam non opus esse scias.
De quo culpasti mulierem cogis amari,
Et verum falso crimine saepe struis.
Ne dubites illam propriae diffidere formae,
Nec studet ut fallat per bona facta viros.
Quanto plus fragilis muliebris sexus habetur,
Tanto ejus virtus praeminet in meritis.
Quo fuit asperior quae postea nupsit amanti,
Tanto gratior est ipsa futura viro.
Aspernata virum propria placet ipsa repulsa,
Et blandum facit hunc asperitate sua.
Miror si mulier privignum diligat ulla,
Ni quo Phaedra suum fertur amasse modo.
Quem vir amat famulum miror si diligit uxor,
Semper in insidiis hunc timet esse sibi.
Luxuriae nimis est mulieri grata voluptas,
Si plus quam fratrem diligat illa virum.
Si sua quam mater cuiquam sit carior uxor,
Constat naturam cedere luxuriae.
Quem natura suos non cogit amare parentes,
Conciliare tibi gratia nulla potest.
Qui patri malus est, nulli bonus esse putetur,
Nolo roges pro quo non rogat ipsa parens.
Ne superinducta crucies uxore parentes,
Hos sepeli primo si superesse queas.
Est velox vindicta Dei maledictio patrum.
Nemo nisi demens hanc tolerare potest.
Quo plus proficiat tua sit correptio blanda;
Aspera perversos non capit, immo movet.
Objurga culpam pueri, juvenisque flagella,
Exhortare senem blanditiisque mone.
Cum te corripiat senior patienter habeto,
Et grates tanquam post data magna refer.
Culpari metuens culpam praecindere temptat,
* * * * * * * *
Quisquis non fuerit patiens parendo jubenti,
Imperio nulli praeficiendus erit.

Nessun commento:

Posta un commento

Nota. Solo i membri di questo blog possono postare un commento.